

Liber Job*
Caput 5: Versus 7
Homo ad laborem nascitur.Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse: sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur.Vel homo,id est, carnalis, mala mundi sentit, quia inhianter bona ejus appetit. Sed cujus mens haec transit, ut avis ad alta, penna spei levatus, nil mali sentit, congaudeat et de flagellis, sed quia haec nullus suis viribus valet, subdit: